NOX

NOX
I.
NOX
Dies in lusu Graecorum, quem ὀςτράκου περιςτροφὴν, testae conversionem, dixêre, vide infra Testa.
II.
NOX
ab antiquis ut Dea culta fuit: eam mulieris formâ effinxêre, nigris expansis alis, quae volare videretur. Pulchra est apud Pausaniam in Eliacis descriptio Noctis Mortis et Somni, his verbis: Femina expressa est, puerum consopitum laevâ album sustinens, nigrum dexterâ: et hunc dormientis effigie, distortis utrinque pedibus indicant inscriptiones, quod facile tamen, ut nihil scriptum sit, conicere possis, eorum puerum unum Mortem esse, alterum Somnum, mulierem, illam Noctem, utriusque nutricem. Coeterum, hanc inter Genitales Deas olim recensitam fuisse, docet Thom. Bartholin. de Puerp. Veter. cum ait: Graecis Diana Lucina et Lucifera eadem cum Luna, Levana, ex Hebraeorum origine, cuncta ad partum, tanquam noctis praeses et foemineum sidus conferens. Nam Nox Genitalis Dea iuvat liberorum studium. Formula invocationis ter magnâ voce fuit repetita. et extensis brachiis. Huic alias in ara sacrificatur, pulte fabariâ et laridô, nec non gemellis agnis altrinsecus religatis, nummusque perdi solitus. Alarum eius meminit Euripides Oreste v. 178.
Π´τνια Νὺξ μόλε κατάπτερος.
Sed et curru nonnumquam invecta fingitur, Somnô aurigante. Stat. Theb. l. 2. v. 59.
—— Sopor obvius illi
Noctis agebat equos ——
Et l. 12. v. 305. ubi Iuno Lunam alloquitur,
—— —— exsere quaeso
Cornua, et assueto propior premat orbita terras.
Hunc quoque qui curru madidas tibi pronus habenas
Ducit, in Aonios vigiles dimitte Soporem.
Claudian. Bellô Gildon. v. 223.
Humentes iam Noctis equos Letaaque Somnues
Frena regens, tacitô volvebat sidera cursu etc.
Etiam coronamenti eius meminêre Poetae, quod ex papavere fuisse, ait Ovid. Fastor. l. 4. v. 661.
Interea placidam redimita papavera frontem
Nox venit et secum somnia nigra trahit.
Nempe papaver conciliandi somnum vim habere notum, Car. Paschal. Coronar. l. 3. c. 16. Porro Hymnum illi canit Orpheus, it. Statius cit. l. 2. Theb. Siderum alumna Euripidi appellatur, apud Farnabium ad Troades Senecae Actu 3. v. 430. etc. Vide quoque infra.
III.
NOX
seu Tenebrae, pars diei civilis, qui viginti quatuor constans horis, apud Romanos a media Nocte, ad mediam Noctem sese extendebat, teste Terent. Varrone: quum Athenienses ab occidente Sole, Babylonii ab eodem oriente, Umbri a Meridie diem inchoarent. Hanc primo in quatuor partes divisêre, id quo testatur similitudo illa militaris, cum Vigilia prima, secunda, tertia, et quarta dicitur. Postea vero, uti Diem, ita Noctem in plura tempora dispescuerunt, propriis discreta nominibus, de quibus ita Macrob. Saturn. l. 1. c. 13. sub fin. Ita Noctem dividebant, ut diei novissimum tempus suprema tempestas vocaretur: Inde Vespera, ab hoc tempore Fax, deinde connubia Nox et inde intempesta, quae non habet idoneum tempus rebus gerendis. Post mediam Noctem media Noctis inclinatio, deinde Gallicinium, inde Conticinium, cum et galli conticescunt. et homines etiam tum quiescunt, deinde Diluculum, i. e. cum incipit dies dignosci, inde Mane, cum dies clarus est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Iac. Oiselium Ictum Notis in A. Gellium l. 3. c. 2. etc. Vigiliarum praefatarum cum quaelibet ternarum horarum esset, prima Noctis vigilia, incipiebat ab hora sexta vespertina, ultima vero sextâ matutinâ terminabatur: Cornuumque vel tubarum sonitu quaelibet indicabatur, ut sciri facile posset, quota esset vigilia, Alex. ad Alexandro Genialium dier. l. 1. c. 12. Apud Hebraeos Nox, opposita diei artificiali, quem a Solis ortu inchoantes in Solis occasu terminabant, similiter in 4. quaterniones, seu maiores horas, Vigilias dictas dividebatur. Quarum prima, Caput vigiliarum vocitata, seu Principium vigiliarum, Threnor. c. 2. v. 19. Surge, vociferare de nocte, in principio vigiliarum: Secunda, Vigilia media, Iudic. c. 7. v. 19. Adveniens itaque Gidhon et centum viri, qui cum ipso, ad extremitatem castrorum illorum, principio vigiliae mediae: Non quod tantum tres Noctis vigiliae essent, ut Drusius in loc. contendit, sed quia secunda haec vigilia ad mediam noctem pertingebat, dict. Tertia, a media nocte initium ducens, ad tertiam matutinam, se extendebat, memorata Lucae c. 12. v. 38. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia veneria. Quarta dicta Vigilia matutina, Exodi c. 14. v. 24. sextâ matutinâ finiebatur. Huius mentio Matthaei
c. 14. v. 25. Graece eaedem, in Novo Test. vocantur, Ὀψὲ, Μεσονύκτιον, Ἀλεκτοροφωνία et Πρωΐ, i. e. Vesper, Media nox, Gallicinium et Mane, Marci c. 13. v. 35. Apud vaias Gentes autem Nox magna in veneratione fuit, unde Athenienses, et Libyes, praeter Iudaeos, a Sole occaso initium diei duxêre, ut Stobaeus ex Nic. Damasceno refert Serm. 165. Quos Germanos imitatos esse, docet Tacitus de Mor. Germ. c. 11. nec dierum numerum, ut nos, sed Noctium computant. Sic constituunt, sic condicunt, ut Nox ducere diem videatur. Vide Lindebrogium in Vocabul. al LL. Germanicas. De Gallis idem testatur Caeiar l. 6. c. 17. ubi simul causam reddit, quod a Dite Patre prognatos se praedicârint. Atque haec ex Mundi prima origine Gentilibus tradita videntur, cum tenebrae primo incumberent terrae, antequam lux fieret. Quo respexit Hymnographus antiquus Hymno Noctis,
Νόκτα θεῶν γενέτειραν ἀείσομαι, ἠδὲ καὶ ἀνδρῶν,
Noctem concelebro genetricem hominumque Deûmque.
Sed et vetustissimum esse Arabum institutum, in ratione temporum non dies, sed Noctes putare, Abraham Ecchellen sis tradit in Histor. Arabum c. 11. rationemque reddit, quod a Neomenia suas supputationes exordiantur et Lunam, noctis Dominam, sequentur. Iidem creationis opus etiam a vespere incepisse, ex his S. Scripturae verbis colligunt: Factumque est vespere et mane dies unus, qua de re vide infra in voce Vesper. Similiter, praeter Gallosolim ac Germanos, iam memoratos, Francos quoque aliosque populos Septentrionales, spatis temporis, non dierum sed noctium numerô distinxisse, ac finiisse, testantur Leges, Salica, Baiovar. Ripuar. Capitulare Pipini Regis Italiae, Lex Longob. pluribus in locis. Vide quoque Capitulare 3. Ludovici Pii A. C. 819. c. 1. Capitulare caroli M. l. 3. c. 45. Edictum Pistense Caroli Calvi, c. 33. Formulas veter. Bignonii c. 38. Formulas veter. secundum LL. Rom. c. 40. etc. Hinc et Charta Caroli M. pro Monasterio S. Dionysii apud Dubletum p. 709. Si quis vero contra praecepta anteriorum Regum, vel nostra aliquid facere, vel contraire voluerit, hunc Missus noster vel Comitis super Noctes viginti una ante nos per bannum nostrum venire faciat in rationes contra Missos S. Dionysii et Foleradi Abbatis. Notitia vetus ex Tabul. Persiensi: Proinde taliter Fredelono iudicatum fuit, ut tale testimonia arremisset in proximo mallo, post 40. Noctes, quem ipse Comes in Augustidunense tenet, ut secundun Legem suam Salicam adprobet, sicut superius postulavit, aut faciat, quod lex est. Anonymus in Vita Sancti Goaris c. 11. Quot Noctes habet infans iste? Apud Saxones item obtinuisse, colligitur ex Speculo Saxon. l. 1. art. 2. 67. Islandos, per Noctes, natalitiorum aetates computare, auctor est Olaus Wormius in Festis Dan. Etiam inducias, per Noctes, dinumeratas suô aevô testatur Gaufredus Vindocinensis l. 2. Ep. 27. In hoc tamen non Noctes, secundum consuetudines Laicorum, sed secundum instituta Canonum, inducias postlamus. etc. Car. du Fresne Gloss. Habuerunt porro hôc tempore quoque sua sacra Romani, qualia Baccho sacra, quae teste Serviô ideo quoque Nyctelia appellata sunt. Hinc A. Gellius l. 3. c. 2. supra cit. Sacra sunt Romana, inquit, partim diurna, partim nocturna: Sed ea, quae inter Noctem fiunt, diebus addicuntur, non noctibus etc. Apud Graecos quoque teste Aristophane, eidem Baccho, litatum est, ut et Erinnysi, quae Σεμναὶ θεαὶ dictaes sunt. Athenis, tempore nocturnô Aeschylus tamen solas Erinnyes, nocturnô sacrificiô, Nocte mediâ offerri solitô, placari solitas fuisse docet, in Eumen. p. 275.
Καὶ νυκτίσεμνα δεῖπνα ἐπ᾿ ἐχάρᾳ πυρὸς
Ἔθυον. ὥραν οὐδενὸς κοινὴν θύειν.
In quae verba Scholiastes: Ἐν γὰρ τῷ μεσονυκτίῳ, inquit, μόναις Ἐριν ύσιν ἀπάρχονται, In media nocte solis Erinnysi primitiae offeruntur. Vide eundem in Oedipo Col. et infra voce Veneficium. Neo omittendum, Tribunos plebis Nocte non minus, vam interdiu, ia nuas, tamquam asyla miserorum, Romae debuisse habere apertas; unde abnoctare illis non licebat: quum illorum officium esset, suâ praesentiâ atque intercessione, iniuriam Populi prohibere, Livius tamen scribit, Tribunos in Siciliam missos ad P. Scipionem ex illa Insul. retrachendum; nisi tum nondum lex haec lata fuerit, vel quod verisimilius, lege fuerint soluti. Vide Gellii Notas in loc. cit. infra quoque aliquid, voce Puella, it. Puerpera. etc. Quae vero de Noctis, apud gentes varias, praerogativa retro diximus, confirmat pluribus Matth. Berneggerus in Taoiti Germ. quaest. 53. ubi hodieque apud Germanos veteris consuetudinis vestigia superesse monstrat, cum feriarum quarundam nomina a Nocte, non die, sumantur, diesque illi 12. qui Natalem Christi sequuntur, appellentur die Weyhenachte, quasi sacratae noctes: et Lupercales illi dies, qui tempus Quadragesimae praecedunt, Fastnacht, tamquam, noctes ieiunio vicinae. Idem ex antiquissimo illo Gentium more, Bohemos, Polonos, Silesios, Marcomannos, alios, a Solis occasu ad proximum Solis occasum diem ducere, eorumque priori horologia, cum Sol occubuit, 24. ictus edere, qui vigesimae quartae horae, i. e. totius diei, finem indicent, narrat. Vide quoque Cuiacium Observation. l. 15. c. 32. et Bodinum de Republ. l. 4. c. 2. Nec omittenda semilucentium temporum consuetudo, quâ Dominus, cum vassallo Feudi possessionem renuntiat, trium noctium illi solum spatium possessionis indulget. Docet id Dudo Sanquintinius Histor. Norm. l. 3. Rex deceptricibus querimoniis instigatus, precatus est Bernardum, ut daret sibi consilium his rebus. Tunc Bernardus; Mitte legatum ad Hugonem Ducem Magnum, qui Baiocensia rura illi contradicat et non possidere plusquam tribus noctibus, et dicat non tenere ea se amplius, quia malô usus est consiliô etc. Quomodo vero Noctium et Dierum magnitudinem indagaverint Romani, legas apud Plin. l. 36. c. 10. quem vide, ut et Dalechampium Notis ad eum. De more Areopagitarum, noctu iudicandi. coeterorum Atheniensium noctu consultandi; Romanorum, noctu convivandi etc spectacula edendi; Spartanorum noctu sine taedis ambulandi, reis item capitale supplicium irrogandi, aliisque, vide apud
Alex. ad Alex. Genial. dier. l. 3. c. 5. Casaubon. ad Sueton. Domitiano c. 4. Alio, et infra Vesper.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • NOX — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. {{{image}}}   Sigles d une seule lettre   Sigles de deux lettres > Sigles de trois lettres …   Wikipédia en Français

  • Nox — may refer to: Nox (mythology), the Roman translation of Nyx, the primordial god of the night in Greek mythology. Nox (video game), a video game developed by Westwood Studios Nox (band), a pop band from Hungary In fiction Nox (Stargate), a race in …   Wikipedia

  • Nox — (von lateinisch: nox, die Nacht) bezeichnet: in der römischen Mythologie die Personifizierung der Nacht/Finsternis, siehe Nox (Mythologie) eine veraltete Einheit der Beleuchtungsstärke, siehe Nox (Einheit) Nox bezeichnet außerdem: gasförmige… …   Deutsch Wikipedia

  • NOX — компьютерная игра NOX фермент НАДФ•H оксидаза (NADPH оксидаза, NOX) …   Википедия

  • Nox — Nox  компьютерная игра NOX  фермент НАДФ•H оксидаза (NADPH оксидаза, NOX) Nox  венгерская музыкальная группа …   Википедия

  • Nox — NOX, noctis, Gr. Νὺξ, νυκτὸς, (⇒ Tab. I.) 1 §. Namen. Diesen hat sie nach einigen von noceo, weil sie den Augen schadet, Servius, Isidor. & alii ap. Voss. Etymol. in Nox, p. 402. oder auch, weil sie allen mit ihrer Kälte schadet, wo die Sonne… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Nox — (lat.); 1) Nacht, Abend; N. sacrāta, Heiliger Abend, Abend vor einem Fest, bes. Ostern; 2) (Myth.), s. Nyx …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nox — (lat.), die Nacht, s. Nyx …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Nox — [näks] n. 〚L, NIGHT〛 Rom. Myth.Rom. Myth. night personified as a goddess: identified with the Greek Nyx * * * …   Universalium

  • Nox — [näks] n. [L, NIGHT] Rom. Myth.Rom. Myth. night personified as a goddess: identified with the Greek Nyx …   English World dictionary

  • NOx — This article is about nitrogen oxides produced during combustion. For other definitions see Nox See also: Nitrogen oxide NOx is a generic term for the mono nitrogen oxides NO and NO2 (nitric oxide and nitrogen dioxide). They are produced from the …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”